monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLI <<<     >>> XLIII

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XLII

1 Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua universam Asiam, immo paene totum orbem, partim vi et armis, partim terrore subegerat, (quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit), eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captivos in Aegyptum transtulit.
2 Huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona regia in templum Dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante divinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat.
3 Has ei cum idem pontifex misisset Hebraeas, post ille etiam interpretes postulavit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, Hebraeae scilicet atque Graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta vocetur, iam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque divinum in eorum verbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo verbo, quod idem significaret et tantundem valeret, vel in verborum ordine alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re vera spiritus erat unus in omnibus.
4 Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam divinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam videmus effectum.
Augustinus HOME

bnf2832.249 bnf11864.120